> >


06.09.2014.

Trisagion

Sancte Deus, Sancte Fortis, Sancte Immortalis, miserere nostri (ter).

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saec?la saeculorum. Amen.
Rex caelestis

Rex caelestis, Paraclete, Spir?tus veri, Qui ubique ades et omnia imples, Thesaure bonorum et vitae Dator, veni inhabitaque in nos et purga nos omni obscenitate, et salva, Bone, an?mas nostras.

Pater noster

Pater noster, Qui es in caelis, sanctificetur nomen Tuum, adveniat Regnum Tuum, fiat voluntas Tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie et dimitte nobis deb?ta nostra, sicut et nos dimitt?mus debitor?bus nostris. Et ne nos inducas in temptationem, sed lib?ra nos a malo. Amen.

Christus resurrexit

Christus resurrexit e mortuis, morte mortem calcavit et ent?bus in sepulchris vitam donavit.

Credo

1Credo in Unum Deum, Patrem Omnipotentem, Factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.

2Et in Unum Dom?num Iesum Christum, Filium Dei Unigen?tum. Et ex Patre natum ante omnia saec?la. Deum de Deo, Lumen de Lum?ne, Deum verum de Deo vero. Gen?tum, non factum, consubstantialem Patri, per Quem omnia facta sunt.

3Qui propter nos, hom?nes, et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spir?tu Sancto ex Maria Virg?ne et Homo factus est.

4Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est.

5Et resurrexit tertia die secundum Scripturas.

6Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.

7Et it?rum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, Eiusque Regni non erit finis.

8Et in Spir?tum Sanctum, Dom?num vivificantem, Qui ex Patre procedit; Qui cum Patre, et Filio simul adoratur et conglorificatur, Qui locutus est per prophetas.

9Et in Unam Sanctam Cathol?cam et Apostol?cam Ecclesiam.

10Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

11Et exspecto resurrectionem mortuorum.

12Et vitam venturi saec?li. Amen.

Psalmus primus

1Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cath?dra pestilentiae non sedit; 2sed in lege Dom?ni voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte! 3Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in temp?re suo, et folium eius non defluet; et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. 4Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae. 5Ideo non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum. 6Quoniam novit Dom?nus viam iustorum, et iter impiorum peribit.


Psalmus quinquages?mus

3Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam Tuam et secundum multitud?nem miserationum Tuarum dele iniquitatem meam. 4Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me. 5Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. 6Tibi soli peccavi et malum coram Te feci, ut iustificeris in sermon?bus Tuis et vincas, cum iudicaris. 7Ecce enim in iniquitat?bus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. 8Ecce enim veritatem dilexisti, incerta et occulta sapientiae Tuae manifestasti mihi. 9Asparges me hysopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. 10Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, exultabunt ossa humiliata. 11Averte faciem Tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. 12Cor mundum crea in me, Deus, et spir?tum rectum innova in viscer?bus meis. 13Ne proicias me a facie Tua et Spir?tum Sanctum Tuum ne auf?ras a me. 14Redde mihi laetitiam salutaris Tui et Spir?tu principali confirma me. 15Docebo iniquos vias Tuas, et impii ad Te convertentur. 16Lib?ra me de sanguin?bus, Deus, Deus, salutis meae, exultabit lingua mea iustitiam Tuam. 17Dom?ne, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem Tuam. 18Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem ut?que; holocaustis non delectab?ris. 19Sacrificium Deo spir?tus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernet. 20Benigne fac, Dom?ne, in bona voluntate Tua Sion et aedificentur muri Hieruslem. 21Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc inponent super altare Tuum vit?los.

Decalogus

1. Ego sum Dom?nus Deus tuus, non habebis deos alienos coram Me.

2. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in caelo des?per, et quae in terra deorsum, nec eorum, quae sunt in aquis sub terra; non adorabis ea, neque coles.

3. Non assumes nomen Dom?ni tui in vanum.

4. Memento, ut diem sabbti sanctif?ces. Sex diebus operab?ris, et facies omnia op?ra tua, sept?mo autem die sabbtum Domini Dei tui est.

5. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene tibi sit et ut sis longaevus super terram.

6. Non occides.

7. Non moechab?ris.

8. Non furtum facies.

9. Non loqueris contra prox?mum tuum falsum testimonium.

10. Non concupisces uxorem prox?mi tui, nec desiderabis domum eius, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non as?num, nec omnia, quae illius sunt.

Gloria (Glorificatio Grandis)

Gloria in excelsis Deo, et in terra pax, homin?bus benevolentia.

Laudamus Te, benedic?mus Te, adoramus Te, glorificamus Te, gratias ag?mus Tibi propter magnam gloriam Tuam, Dom?ne Deus, Rex caelestis, Deus Pater Omnip?tens, Dom?ne Fili Unigen?te Iesu Christe, et Sancte Spiritus.

Dom?ne Deus, Agne Dei, Fili Patris, Qui tollis peccata mundi, miserere nostri; Qui tollis peccata mundi, susc?pe deprecationem nostram; Qui sedes ad dextram Patris, miserere nostri, quoniam Tu solus Sanctus, Tu solus Dom?nus, Iesus Christus in gloria Dei Patris. Amen.
 
 
http://otechnik.narod.ru/lat.html